- POLENTA
- POLENTAGraece παλυντὴ, Aeol. πολυντὰ, erat farina subtiliter molita, ad instar cineris, quae quomodo praeparari consueverit, exponit Plin. l. 18. c. 7. Nempe non simpliciter hordei farina fuit, sed ex hordeo tosto prius, deinde subtiliter fracto et molito fiebat, rebus etiam aliis mixtis. Haec carnibus aspergebatur, unde ἠλφιτωμένα κρέα, polentâ aspersaecarnes; ἄλφιτα enim λευκὰ polentam Graeci vocant, (Atque hinc vocis origo: παλύνειν namque idem, quod πάςςειν est, conspergere) ut et aliis cibis, moris etiam. Unde Sullae crudelitas Attici Scurrae mimicô hôc trochaicô eleganter tacta est, cum is ait,Συκάμινον ἐςθ᾿ ὁ Σύλλας ἀλφίτῳ πεπασμένον.Sylla morum est polentâ sparsum:indigitans eum albâ corporis cute, et sub candido vultu, cruentum et sanguinarium animum tegere. Certe non aliunde, quam ex hoc versu, didicisse videtur Plutarchus, quali colore fuerit Sulla. Nam τραχὺ illud ἐρύθημα, λευκότητι καταμεμιγμένον, quod in eius facie effloruisse scribit, plane convenit cum moris illitis polentâ. Ita Neronem quidam, ob similem crudelitatem, πηλὸν appellavit αἵματι πεφυρμένον. ut notum. Sed et polentâ, in urbium condendarum situ delineando, Veteres usos fuisse, legimus. Sic in delineando situ Alexandriae, cum creta non esset ad manum, Graeci tradunt, ἀλφίτοις cum descriptum esse, οὐκ ἔχοντες δὲ λευκὴν γῆν, ἀλφίτοις διέγραφον. Quod Curtius polentam, vertit, l. 4. c. 8. Fama est, cum Rexfuturis urbis muris polentam, ut Macedonum mos est, destinâsset, avium greges advolâsse et polentâ pastas esse: ὄρνιθες δὲ καταπτάντες τὰ ἄλφιτα ἐυθὺς διήρπαςαν. Ubi notat, morem Macedonum, polentâ urbium condendarum situm delineantium, quod alibi non oecurrit. Arianus, ad hanc rem sumptum tradit, ὅςα εν τεύχεςιν ἄλφιτα οἱ ςτρατιῶται ἐκόμιζον, quantum polentae in armis milites ferebant, etc. Quod autem ex hordeo tosto polentam confici dixit Plinius, admonet nos veteris moris, quô tam far, quam hordeum prius torrebant, quam molebant, prisci. Unde Virg. l. 1. Aen. v. 183.Et torrere parant slammis et frangere saxô.Nec ullum ibi ὅςτερον πρότερον, ut vulgo sibi persuadent. Et Ovidius, Bis tosti farris frusta grandia, dixit de pane, in Fastis; quia prius torrebatur, dein demum molebatur, ac tandem coquebatur panis. Sic far bis tostum, panis est. Tostam polentam vocat Idem, l. 5. Met. v. 450. quia ex hordeo prius tosto, dein molito, ut dictum, facta: Ita enim in Cyceonis potione, quam anus Attica Cereri propinavit,—— lymphamque rogantiDulce dedit tostâ, quod coxerat ante polentâ.Ubi cyceonem intelligit, qui potus erat farina vel polenta mixtus: adoris potionem appellat Arnobius, in eadem historia, de Baubo, quae hospitiô Cererem excepit etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 327. et 328. alibique passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.